Latin
Chapter 5
Augustine, De Magistro 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Quid, siquisquam tibi affirmet et probet, ut omne nomen verbum est, ita Qmne verbum nomen esse? poterisne invenire quiddislent, praeter diversum in litteris sonum? Ad. Non potero, nec omnino distare aliquid puto. Aug. Quid, si omnia quidem quæ voce articulata eum aliquo significatu proferuntur, et verba sunt et nomina; sed tamen alia de causa verba, et alia de causa nomina sunt? nihilne distabit inter nomcn et verbum? Ad. Quomodo istud sit non intelligo. Aug. Hec saltem intelligis, omne coloratum visibile esse, et omne visibile coloratum, quamvis hæc duo verba distincte differenterque significent. Ad. Intelligo. Aug. Quid si ergo ita et omne verbum nomen, et omne nomen verbum est, quamvis hæc ipsa dno nomina, veF duo verba, id est nomen et verbum, differentem habeant significationem? Ad. Jam video posse id accidere: sed quomodo id accidat, exspecto ut ostendas. Avg. Oinne quod cum aliquosiguificatu articulata voce prorumpit, animadvertis, ut opinor, et aurem verberare, ut sentiri; et momoriæ mandari, ut nosci possit. Ad. ,Animadverto. Aug. Dno ergo quædam contingunt, cum aliquid tati voce proferimus, Ad. Ita est. Aug. Quid, si horum duorum ex uno appellata sinit verbar ex altero nomina; verba scilicet a verberando, nomina vero a noscendo, ut illud primum ab nuribus; hoc autem secundum ab animo vocari meruerit?