Latin
Chapter 5
Augustine, De Magistro 5.11
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Bene attendisti: nunc illud vide, utrum veniantur signa quæ se invicem signiflcent, ut quemadmodum boc ab illo, sic illud ab hoc significetur: non enim ita sunt inter se hoc quadrisyllabum, cum dicimus, Conjunctio, et illa quæ ab hoc significantur, cum dicimus, Si, vel, nam, namque, nisi, ergo, quoniam, et similia; nam hæc illo uno significantur, nullo antem horum unum ilud quadrisyllabum significatur. Ad. Video, ct quænam signa sint se invicem fignificautia, cupio cognoscere. Aug. Tu ergo nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo verba nos dicere? Ad. Scio. Aug. Quid? illud nescis, cum dicimus, Nomen et verbum, duo nomina nos dicere? Ad. Id quoque scio. Aug. Scis igitur tam nomen verbo, quam etiam verbum nomine significari. Ad. Assen- Hor. Aug. Potesnc diccre, excepto eo quod diverse scribuntur et sonant, quid inter se differant? Ad. Possum fortasse; nam id esse video quod paulo ante dixi. Verba enim cum dicimus, omne quod articulata voce cum aliquo significatu profertur, significamus; unde omne nomen, et ipsum cum dichnus, Nomen, verbum est: at non omne verbum nomen est, quamvis nomen sit, cum dicimus, Verbum.