Latin
Chapter 7
Augustine, De Magistro 7.19
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Jam quæ sermocinando invenerimus, velin recenseas. Ad. Faciam quantum possuln. Nam primo omnium rccordor aliquandiu nos quæsisse quam ob causam loquamur, iuventumquc esse docendi commemorandive gratia nos loqui, quandoquidem nec cum interrogamus, aliud agimus quam ut ille qui interrogatur discat quid velimus audire; et in cantando, quod delectationis causa facere videmur, uon sit proprium locutionis; in orando Dco, quem doceri aut commemorari existimare non possumus, id verba valeant, ut vel nos ipsos commonefaciamus, vel alii commoneantur doceanturve per nos. Deinde cum satis constitisset verba nihil aliud esse quam signa; ea vero quæ non aliquid significent, signa esse non posse, proposuisti veroum, cujus verba singula quid significarent, conarer ostendere: is autem erat: si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui. Cujus secundum verbum quamvis notissimum et Ina. . . nifestissimum, quid tamen significaret, non rcperlebamus. Cumque mihi videretur non frustra nos id in loquendo interponere, sed quod eo aliquid doceanius audientem, ipsam mentis affectionem, ctmi rem quam quærit, non esse invenit, vcl invenisse se putat, hoc verbo fortasse indicari; respondisti tu quidem, sed tamen nescio quam profunditalcm quæstionis joco evitans, in aliud tempus illustrandam distulisti: nec me debiti quoque tui oblitum putes. Inde tertium in versu verbum cum satagerom expouere, urgetwr abs te, ilL non verbum aliud quod idem valerct, sed ren ipsam potius qtue per verba significaretur ostenderem. Cumque id sermocinantibus nobis fieri non posse dixissem, ventum est ad ea quae interrogantibus digito monstrantur. Hæc ego corporalia esse omuia arbitrabar, sed invenimus sola visibilia. Hinc nescio quomodo ad surdos et histriones devenimus, qui non qu:c sola videri possunt, sed multa præterea ac prope omnia quae loquimur, gestu sine voce significant; eosdem tamen gestus signa esse comperimus. THiu rursus quaercre coepimus, quomodo res ipsas quæ signis significantur, sine ullis signis valeremus oscndere, cum et ille paries, et color, ct omne visibile, quod inteutione digiti ostenditur, signo quodam convinceretur ostendi. Ilic ego errans cum inveniri tale nihil posse dixissem, tandem inter nos constitit, ca posse demonstrari siue signo, quae cum a nobis quæruntur, non agimus, et post inquisitionem agere possumus; locutionem tamen ex eo non esse genere: siquidem et loquentes cnm interrogamur quid sit locutio, istam per seipsam demonstrare facile esse satis apparuit.