Latin
Chapter 7
Augustine, De Magistro 7.20
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo admoniti sumus aut signis signa monsLrari, aut signis alia quæ signa non sunt, aut etiam sine signo res quas agere post interrogationem possumus: horumque trium primum diligentius considerandum discutiendumque suscepimus. Qua disputationc declaratum est, partim esse signa, quæ ab iis signis quai significarent, signiticari vicissim nou pussent, ut cst hoc quadrisyllabum cum, Conjunctio, dicimus: partim qu:c possent, ut cum dicimus, Signuin, ctiam verbum significamus; et cum dicimus, Verbum, eliam signum significamus; nam signum et verbum, et dno signa, et duo verba sunt. In hoc auten genere, quo invicem se signa significant, quædam non tantum, quaedam tantum, quacdam vero etiam idem valere monstratum est. Etenim hoc disyllabum, quod sonat cum dicimus, Signum, prorsus omnia quibus quidque significatur significat: non autem omuium signorum signum est cum dicimus, Verbum, sed tantum eorum quae articulata voce profcruntur. Uude manifestum est, quamvis et verbuli signo, et signum verbo, id est et duas istæ syllabas illis, et illæ istis significentur, plus tamen signunt valere quam verbum, plura scilicet illis duabus syllabis, quam istis significantibus. Tantumdem autem valet generale verbum, et generale nomen. Docuit enim ratio omnes partes orationis etiam nomina esse, quod et pronomina his addi possunt, et de omnibus dici potest quod aliquid nominent, ct nulla earum sit quæ non verbo adjuncto pronuntiatum possit implerc. Sed cum tantumdem valeant nomen ct verbum, co quod omnia quæ verba sunt, sint ctiam nomina; non tamen idem valent. Alia quippe de causa verba, et alia nomina nuncupari, satis probabiliter disputatum cst. Siquidem alterum horum ad auris verberationem, alterum nd animi commemorationem notandam esse compertum, vel ex hoc intelligi potest, quod in loqucndo rectissime dicimus, Quod cst huic rei nomen, rem memoriæ mandare cupientes; Quod est autem huic rei verbum, dicere noti solemus. Quae vero non solum tantumdem, sed eliam idem omnino signiOcent, ct inter quæ nihil præter litterarum distet sonum, nomen <invenimus. Illud sane mihi elapsum crat in hoc genere, in quo invicem se significant, nullum nos signum comperisse, quod non inter cætera quæ significat, se quoque significet. Haec quantum potui recordatus sum. Tu jam videris, quem nibil pulo in hoc sermone nisi scientem certumque dixisse, utrum ista bene ordinateque digesserim.