Latin
Chapter 8
Augustine, De Magistro 8.23
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Illud ergo quod primo quæsieram, quia jam dcdisti,non quæram. Vide igitur diligentius, utrum syllaba, ho, nihil aliud sit quam, iro; et utrum, mo, nihil aliud sit quam, mo. Ad. Hie prorsus nihil aliud video. Aug. Vide etiam num istis duabus junctis, homo, fiat. Ad. Nequaquam hoc concesserim: placuit euim, et recte placuit, signo dato id quod significatur attendere, et ex ejus consideratione vel dare, vcl negare quod dicitur. Illæ autem separatim enuntiatæ syllabæ, quia sinc ulla significatione sonuerunt, hoc cas esse quod sonuere concessum est. Aug. Placet igilur, firmumque animo tenes non respondendum esse interrogationibus, nisi ex iis rebus quæ verbis significantur. Ad. Non intelligo cur displiceat, si modo verba sint. Aug. Vellem scire quomodo illi resisteres, de quo jocantes solemus audire, quod ex cjus ore cum quo disputabat, lconem processisse concluscriL. Cum enim quæsisset, utrum ea qua: loquercmur, nostro ore procederent, atquc ille non potuisset negare; quod facile fuit, egit cum homine, ut in loquendo leonem nominaret: hoc ubi factum est, ridicule insultare cœpit ct premcre, ut quoniam quidquid loquimur, ore nostro exire confessus crat, et leonem se locutum csse ucquibat abnuere, homo non malus tam immanem bestiam videretur vomuisse. Ad. Minime vero crat arduum scurrx huic resistere; non cnim concederem ore nostro exire quodcumque loquimur. Nam quæ loquimur, ea significamus; non autem quæ res significatur, sed signum quo significatur loqucntis ore procedit, nisi cum ipsa signa significantur: quod genus paulo ante tractavimus.