Latin
Chapter 8
Augustine, De Magistro 8.22
Unproofread scanNot analysed yet
Aug. Age, jati ergo illam partem consideremus, cuna signis non a! ia signa significantur, sed ca quæ significabilia vocamus. Et primum die mihi utrum homo, homo sit. Ad. Nunc vero an ludas ncscio. Aug. Quid ita? Ad. Quia quærendum ct me censes, utrum homo aliud sit quam homo. Aug. Ita credo te illudi arbitrareris, si etiam quærerem utrum prima hujus nominis syllaba aliud sit quam, ho, ct aliud secunda quam, mo. Ad. Iia omnino. Aug. At istæ duæ syllabæ conjunctæ, humo ct: an negabis? Ad. Quis neget? Aug. Quæro ergo, num tu dux istæ syllabæ conjunctæ sis. Ad. Nullo modo: sed video quo tendas. Aug. Dicito ergo, ne mc contumeliosum putcs. Ad. Concludi existimas quod bomo non sim. Aug. Quid, tu non idein existimas, qui omnia supcriora cx quibus hoc coufectum est, vera esse concedis? Ad. Non tibi ego dicam quid exstimem, nisi prius abs te audiero, cum quærercs utrum homo. bomo sit, de duabus istis syllabis, an de re ipsa quam significant, me interrogaveris? Aug. Tu potius responde ex qua parte accepcris interrogationcm meam: nam si est ambigua, prius hoc cavere debuisti, neque mihi respondere antequam certus fieres quonam modo rogaverim. Ad. Quid enim me impediret hæc ambigultas, cum ego ad utrumque responderim; homo enim prorsus homo est: nam et ist-e dux svllabæ nihil aliud sunt quam istæ dum syllabae; ct id quod significant, nihil aliud est, quam id quod est. Aug. Scite hoc quidem: sed cur hoc solum quod dictuin est homo, non etiam cætera quæ locuti sumus, ad utrumque accepisti? Ad. Unde enim convincor quod et caetera non sic acceperim? Aug. Ut alia omittam, eam ipsam primam rogationem meam, si totam ex ea parte accepisses, qua syllabæ sonari, nihil mihi respondisses; possem tibi cnim vidcri nibil eliam interrogasse: DUnC vero cum tria verba sonuerim, quorum unum in medio repetivi dicens utrum homo, homo sit, primum et ultimum verbum, non secundum ipsa signa. ,sed secundum ea quæ his significantur te accepisse, vel hoc solo manifestum est, quod statim certus ac fidens rogationi respondendum putasti. Ad. Verum dicis. Aug. Cur ergo id lautum quod in medio positum est, et secundum id quod sonat, et secundum id quod signilicat, te accipere libuit? Ad. Ecce jam totum ex ea tantum parte qua significatur accipio: assentior enim tibi, sermocinari nos omnino non posse, nisi auditis verbis ad ea furatur animus, quorum ista sunt signa. Quare ostende nunc, quomodo ista ratiocinatione deceptus sim, qua me hominem non esse concluditur. Aug. Imo eadem rursus interrogabo, ut ipse invenias ubi lapsus sis- Ad. Bene facis.