Latin
1.7.46 to 1.7.63
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.7.46-63
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui veram sapientiam cupit, ad æternum regnum ubi nulla est ignorantia, festinare contendat, et interim cum insigni gentium magistro dicat: Ex parte cognoscimuS, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9). Etenim omnes res, quas possidemus, ex parte vix novimus. Terræ namque superficies in qua laborainus, alimur, vivimus et sustentamur, nostris apparet obtutibus; sed tamen quomodo illa sustentatur, adhuc ignoramus. Sol in ministerium nostræ necessitatis per diem traditur, sed qualem in nocte profectum exse quitur, a nostra scientia occultatur. Lunæ quindecim diebus crescentis, ct totidem tempore decrescenlis, totius vicissitudinis causas quis intelligere sufficiat? Maris inuudantis tumores considerare permittimur, sed recedentis illius intelligentia privamur. In nobismetipsis diem nostra nativitatis scimus et memoramus; diem mortis quando veniet, cum certe ventura sit, nescimus. Res etiam corporales quas videmus. ,ex parte tantum considerare possumus. Ex parte ergo cognoscimus, quamdiu in hoc sæculo sumus. Sed si ad illam lucem Palris luminum venerimus, nihil in creaturis crit quod nesciamus. At vero ut nostrum sequamur propositum in isto diluvii tam magno in Dei creaturis miraculo, nihil contra naturam factum esse ostenditur, quoniam nihil quod Deus in crcaturarum prima conditione non fccerat, superinductum esse videtur; nisi quod solito abundantior maris copia, et imbrium ducta congregatur. Nibil in his auctor itate firmaverim, ut in defensione alicujus contentiosus sim: sed si quid alterius ingenio forte meliori intelligentia horum succurrerit, hoc et meo ingeniolo forsitan complacebit. Ego enim quod in hoc magistrorum quorumcumque eruditio contulit, litterulis his intimavi, in quibus si quid vitiosum, ct minus sanæ intentionis apparet; non illorum, sed mea titubavii intentio.