Latin
Book 1, Chapter 8
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
De terminis, de recursu solis et lunæ in diluvio, quamvis famosa plurimorum mentes quæstio pulsat; nihil in luminarium aut siderum consuetis ministratinnihus diluvium commutasse, ipsius anni quo diluvium est factum, cursus manifestat. Noe enim secundi decimo septimo die mensis cum universis, quæ nd cum pertinchant, arcam intravit (Gen. VII, ii, 15). Post centum quinquaginta dies in incuse septimo vigesimo septimo die mensis, in montibus Armeniæ eademarca requievit. Prima die decimi cacumina montium apparuerunt. Et prima die mensis primi aquæ minutæ sunt. Atque evoluto ani circulo, mense secundo, vigesima septima die mensis arefacta terra conspicitur: qua die Domini jussu, Noe cum omni domo sua de arca egressus est (Id. vm, 4-18). Ex quibus indiciis manifestissime ostenditur, quod in iis quæ ad anni circulum peragendum pertincbanl, in luminarium ministrationibus dierum ac noctium plenitudine decursa, nihil decedere videtur. Si enim luminarium, solis scilicct et lunæ, cursus in aliquo titubaret; dierum ac noctium primitus vicissitudo, et deinde totius anni circulus impeditus appareret: dum vero nullo modo turbatus in se anni circulus revertitur, manifestum est quod in anno præcedenteluminarium cursus non turbatur.