Latin
Book 2, Chapter 10
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Saul invidiæ stimulo suscitatus, cL malo spiritu sæpe arreptus, cnm David occidere vellet, ei ipse David tunc cum Samuele et cæterorum prophetarum cuneo prophetaret; misit nuntios, et ipsum interliciendum de medio prophetarum rapere jubet. Sed illos, prolinus ut adveniebant, spiritus qni in prophetis loquebatur, arripiebat. Ipse quoque Saül quasi injunctum famulis opus tertiis acturus post eos exiens, cum inter prophetas venerat, prophetabat (Id. XIX, 30, sqq.) . Diximus autem cum de lialaam et asina disseruimus, quoniam Spiritus sancti verha, non di centium merito pensantur, sed ipsius voluntate ubicumque voluerit proferuntur: per quod tamen proferentium na mcrita non in melius augentur, si bona halent opera, sicut in Balaam, ei Saul, et Caiphi pontifice. Unde,ales prophetæ in judicio, Nonne in tuo nomine prophetavimus? damnati Domino respondebunt: et tamen a terni ignis consortium inter cæleros impios subibunt (Matth. VII, 22, 23). Al vero et hoc loco quidam æstimant, quod Sau! non diviuo spiritu, sed malo illo quo sæpe arripiebatur, per totum illum diem prophetaret, donec David etiam immineus mortis periculum, ipso suo spiritu arrcptus Domini dispennsatione evaderet. Sed qualiter hoc sentiri potest, dum iui scribitur: Ei factus cst super eum spiritus Domini, et ambulans prophetabat? nisi tote sic in hoc loco accipiatur spiritus Domini, quomodo et in alio loco spitus Domini malus Saül arripiebat (I Reg. XVI, 14). Verumtamen ubicumque sine additamento spiritus Dei, vel spiritus Domini, vcl spisitus Christi, vel spiritus Jesu, in Scripturis sanctis invenitur, Spiritus sanctus esse a nullo sano sensu dubitatur. Ubicumque vero cum additamento dicitur spiritus Domini malus, ut est in libro Sarnuclis, intelligitur diabolus esse: qui Domini propter ministerium, malus propter vitium dil'LuS videtur. Saepe quoque cum singulariter spiritus tantum, et non addito, sanctus, aut Dei, aut aliud quodcumque ex his, quæ ad signandum aut demonstrandum Spiritum sanctum pertinent, deprehenditur; contrarius spiritus qui est diabolus, aut subjectus quisque sibi ex his qui ministrant dæmonibus, dignoscitur.