Latin
Book 2, Chapter 11
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Post etiam in angustia constitutus, hostili se premente impetu, cum ncquc per prophetas, neque per sacerdotes, ncquc per somnia, petenti sibi Dominus ullum respousum daret, Saul ex Israel ad pytonissam perrexit, ut ex morUiis aliquem sibi per suæ artis incantationcs suscitaret. Quæ cum quæreret ex eo, quem mortuum de somio cuperet resolvi, ille sit'i Samuelem velle respondit suscitari. Suscitatus vero Samuel, Sauli quid cveniret, prænuntiat, Hac, inquienes, hora tu et filii tui mecum eritis. sed et Israel tradam tecum in manum inimicorum ejus (1 Reg. XXVIII, 5-19). Qualiter ergo Samuel a pythanisa suscitari dicitur, dum pythonissa dæmoniacis incantationibus et præstigiis uli videtur? Et quomodo Saul, qui in viventibus prophetis Dei responsum non invent, rcsuscitatum a morte prophetam audire mcruil? Unde non hunc esse Samuelem illum prophetam perfectum, facilius intelligitur; sed diabolus qui se transfigurat in angelum tucis (II Cor. XI, 14), in phantasia Sanmelis consideretur. Quod ex sermonibus ejus recte dignoscitur, quoniam funesto Sauli dicebat, Tu et filii tui mecum eritis. Etenim si verus ille Samuel hie ostensus esset, nullo modo iniquum regem consortem sui meriti post mortem diceret. Si ergo a pyLhonissa diabolus ostenditur, quare Samuel in divina Scriptura dicitur suscitatus? In muiltis sacræ Scripturæ locis imaginatis rebus verarum rerum nomina sæpe adscribuntur. Quomodo cL pra dita virga in similitudinem serpentis imaginata, ct phantastica illa magorum serpentium in Ægypto (Exod. vu, 10, 12), vi ille æneus in deserto serpens nominatur (Num. xxi, 9). Duo quoqne Cherubim pro similitudine obumbrare propitiatorium memorantur (Exod. XXXVII, 7). Quinque mures, ct quinque anuli de terra Philistiim in capsella cum arca Domini referuntur (I Reg. V! . 11). Duodecim boves sub mari æneo (III Reg. VII, 25), ct quatuordecim leones in throno Salomonis eburneo statuuntur (id. x, 19, 20). Cherubim quoque et palmæ, et mala grana'a. ct retia in templi ædificio depicta describuntur (Id. VI, 32), cum hæc omnia non ipsa rerum veritate, sed pro similitudine ista nomina recipiunt. Ipsæ tamen Scripturæ sinc ullo incertitudinis respectu quasi res veras hæc nominatini ponunt. Phantasma igitur Samuelis velut ipse Sansuel ostensum pronuntiatur, sicut ct iu visibus Prophetarum, et in Apocalypsi Juannis ostensi viri pronuntiantur.