Latin
Book 2, Chapter 25
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.25
Unproofread scanNot analysed yet
Quodam quoque tempore filiis prophetarum coram Elisæo facientibus sibi locum, mat. nius ex illis securis ferrum de manubrio lapsum excidens in Jordanis fluvium cecidit. Qui amisso ferramento quod mntuatum acceperat, animo graviter doluit. Unde Elisæus viri clamore motus, affectu dolentis, locum ubi ferrum ceciderat demersum, requirebat. Quo annotato, et a se illuc ligno immisso, ferrum de profundo ad superiora aquæ natans revocat (IV Reg. vi, 5, 6). Gravem vero ferri naturam tenuis aquæ substantia ferre non valet. Sed tamen qui postmodum, sub Petri pedibus maris solidaverat naturam (Matth. XIV, 29), ante illam de profundo ferrum levare jubet. Sane aqu; c natura quamvis terra fragilior, tamen aere solidior videtur. Hoc enim a terra minus habere virtutis ostenditur, quod ab ea etalla et lapides minus sufferuntur. Ab aere vero illud plus retinet, quod hominum et cæterorum animalium corpora et ligna supernatantia suffero valet. Unde etsi metallum ad integrum aqua uon supportat, ex parte tamen cum portantibus tolerat: quoniam lapidem, ut sæpe probatur, quem vir duo viri in aero possunt levare, in aqua cum de fune pcpenderit, unus homo poterit retinere. Unde apparet aquam etsi non rer totum, ex parte tamen metallum sufferre posse; et quod ex parte res habet, Deum per totum ut sequatur naturaliter imperare. Propter quod aqua; natura natans ferrum sufferre poterat, quia Deus quod ex partc per semetipsam creatura consuescit, ut ad integrum laccret, imperabat.