Latin
2.26.1 to 2.26.18
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.26.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Belli quoque tempore regi Israel in multis locis rcx Syriæ insidias componebat, quas Elisæus propheta regi Israel semper, ut se caute in his agcret, manifestabat. Sed dum hoc rex Syriae per Elisæum fieri pro certo dignosceret, ad Dothan civitatem Elisæi misit copiosum curribus et equis instructum exercituin. Quod cum viri Dei mi. ister mature surgens videret, territus ct pavore concussus ad Elisaum venit. Quem confortans Prophe ta, Plures, inquit, auxiliatores nostri quam hotes. Et ne ultra modum pueri mens perterrita fieret, videntis inimicorum mullitudinem copiosam, ei Angelorum igneis cornibus et equis Instructas per totum montem in ejus ejus cacuitu astantes phasangas fecit esse visibiles. Unde ad hostes digrediens hoc a Domino impetrabat, ut illarn gentem, sicut antea in foribus Loth, cæcilate perculerct (Genxix, 11). Hostes igitur obcæcatos, demonstraturum se virum quem quaererent, promittens, in Samariam urbem perduxit, eorumque oculos aperuit ibi. Quos rex Israel videns, ab Elisaro quæsivit, utium occidcret cos, an non. Cui vir Dei, non ut interlicerct imperavit, sed versa vice inimicos cibis reficeret, et ahirent (I V Reg. vi, 8-23). Non ita igiiur ut lucem diel non videret hic popUlus, cæcitate percutitur; sed præsentis Elisxi, et locorum per quos ambulabant, agnitio ab illorum oculis occultatur. Si etenim cæcata dic! lucem non conspiceret, nequaquam tanta multitudo solum Elisæum sequi ducentem in Samariam potuisset. Ipsa igitur cæcitate percussi sunt, dum quem v:derunt, nullo modo intellexerunt. Unde simili modo vir Dei suo ministro, non ad videndam lucem diei, per quam hostes videret, oculos aperuit; sed in Angelorum consideratione, quos ante non videbat, ejus intuitum direxit. Hoc etiam bello Benadab rex Syri:c terram Israel cum infiniti multitudine veniens, Samariam multis diebus ohsedir, et ad tantam angusliam inclusos, ut matres lilios suos comederent, obsidionis necessitate coercuit.