Latin
2.31.29 to 2.31.39
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.31.29-39
Unproofread scanNot analysed yet
Quod sæpe vastalarum adustionibus provinciarum comprobatur, et incensorum montium crebro vaporihus roreas copias deducentibus declaratur. Tamdin igitur ignis in quacumque terrena materia perseverat, quoadusque liquorem omnem, qni in ea est, vel ipse consumat, vel quod ex suo pastu siperest, sursum in aera mittat. Si vero exiguus ignis satis humidam materiam invenerit, ipse velut infirmior a validiore victus, humoris abundantiæ cedit. Praeterea quoque, cum lymphatica, ut supra dixi, suhstaniia pascitur, ipsius nequaquam in aliquo vita, nisi per aerem, coservatur. Etenim si in oleovel in quocumque fomento incendatur, si circumfusus per totum aerem non contigerit, jamjamque exstinguitur. Quamdiu ergo in aliqua terrena materia arserit, ipsius vita in aere et humore consistit. Unde potens Gubernator ignis naturam inter inimicos et servos dividere voluit, ardorem inimicis, flabilem et humidam aeris et aquæ substantiam famulis suis convertit; ut et illi per comburcntem naturam accensi arderent, ct hi in Habili et lymphatico vapore nihil adversitatis perpeti sentirent. Quapropter ita Scriptura dicit: Angelus Domitii descendit cum Azaria et sociis ejus in caminum, et excussit flammam ignis de camino, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem (Dan. 111, 49, 50) Ex acre enim spiritum, et ex aqua in ipso igiie invenit rorem. Ecce et hanc division m sicut et cætera mirabilia per angelum elTecit, qui pariter cum servis Dei, ut supra dixi, in ignem descendit.