Latin
Book 2, Chapter 32
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 2.32
Unproofread scanNot analysed yet
Daniel quoque veri Dei cultor, de quo in captivitatis principio diximus, cum de tribus principihus regui. Persarum et Medorum unus fuisset constitutus, regi Dario Astyagis filio, Domino præstante, præ omnibus factus fuerat charus. Sed quoniam dilectionem honor sequitur, et honor maximus invidiam suscitat; ipsi cæteri Medorum et Persarum principes graviter invidebant. Et ideireo non valentes nisi in lege Dci sui occasionem illi aliquam, unde eum morti traderent, invenire, legem ex regis edicto talem fallaciam IICscientis, Persarum et Medorum auctoritate firmatam statucre: Quatenus ne quisquam petitionem quamcuinque a quoquam deo vel homine per triginta diec postulasset, nisi a rege. Cui decreto si quis jam inv. nirctur esse contrarius, illum alisque ulla misericordia aut clementia, devorandum leonum reciperet lacus. Quo confirmato edicto, dum diligentissima cura non desisterent observare Danielem, in domo sua ter in omni die morc consueto, vero Deo suo deprehendcbant genua flectere. Unde graviter ab iis accusatum, de manibus eorum eruere voluit rex. Sed hoc lex constituta Medorum alque Persarum non permisit. Quapropter mœsto animo dolente rege devorandus Daniel in lacum ieonibus decernitur. Sed a Dej angelo, ne insons pcrirct, leonurn ora clauduntur. Unde rex transacta insomni nocte, mano lacrymabilis ad lacum venit, ubi incolumem cubantem inter leones, secura mente Danielem reperit. Imperante ergo rege, iamjamque Daniel de lacu leonum abstrahitur, quo pro. dilorrs illius protinus devorandi pro eo mittuntur. Et quos inedia Danielis esuricnles iecerat, reorum sanguinis illius criminosa corpora leones recipiebiul (Dun. VI). In hoc etiam tam insignificto, non natura in lecnibus mutatur, sed insita a conditionis initio suaptc per angelum a Deo gubernatur. Blanditiem enim et lenitatem, quas catulis snis leones ostendunt, in Danielem exercebant; et sævitiam et ferocitatem, quam in prædam faciunt, in devoratis peccatoribus reddebant. Unde certum est, qnod non contra natune su:c torminos ullam creaturam Dominus aliquid facere, sed naturarum partes qualitercumque necesse habetur, aut in defensionem ct solatium eorum quos protegil, aut in detrimentum eornm quos premit, gubernare disponit. De lacu vero iterum et Habacuc translato in Belis et draconis fabulis, idcirco in hoc ordine non ponitur, quod in auctoritate divina: Scripturae non habentur (Id. xiv, 30, sqq.)