Latin
Book 3, Chapter 11
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 3.11
Unproofread scanNot analysed yet
Lisct in hac ostensione (Matth. XVII, 2, sqq.) . Domini facies solari splendore fulserit, non tamen ipsa caro splenduit, sed divinitas latens in corpore, luminis sui portiunculam conspiciendam furis videntibus, quantum poterant, concessit. Uude ergo vestimenta candorem nivis habuerunt, dum neque de car. ne. neque de divinitate erant? Nisi forte ut per carnem divinitas foris illuxit, sic et caro illuminata de divinitate, per vestimenta radiavit. Moyses autem et Elias specialiter ad talem ostensionem, vel ut Legis et Prophetiae principes ad finem conducuntur, vel ideo ut Moysi cornuta facies, in quam non poterant filii Israel intendere (Exod. xxxiv, 35; II Cor. In, 43), et Elias curru igneo raptus (IV Reg. II, 11), comparato Christo obscurarentur. Et cum isti quadraginta dies jejunasse Scripturæ vocibus memorantur; de Jesu tantum Domino his præsentibus, Patris se illis pronuntiantis testimonium. Sed dum Elias manens adhuc in corpore vel ad talem conductionem venerat, quid de Moyse dicendum est? utrum in corpore iterum ad hanc ostensionem aderat; an ex acre simulatum, sicut Samuel visus est, habitum fingebat? Et si suo corpore indutus venit, si hac vice resurrectionem suam, quæ caeteris nonnisi in novissimo est futura, complevU? De qua quæstione auctores una eademque sententia prolata non differenter dicunt, quod dum Dominus cum tribus discipulis suis, et Elias, non cum imaginatis sed vcris corporibus convenisse non dubitantur, et ipse Moyses in suo vero corpore de sepulcro resumpto videtur. Sed si Dominus Jesus, primogenitus mortuorum recte creditur (Apoc. l, 5 ),Moysi itcrum post hanc visionem corpus sepullura: commendatur, ut ipsum in novissimo die, quando resurgent mortui, assumere possit 1.