Latin
Book 3, Chapter 12
Augustine, De Mirabilis Sacrae Scripturae Libri Tres 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Immobili ergo voluntate Deus universorum vitas certo fini et termino præordinavit: quorumdam igitur vita, non ut moriantur, morte interfici videtur, sed ut per hoc qui eos resuscitant, clariores, utpote Deo chari, hominibus etiam habeantur. Undo de ipso Lazaro discipulis a Domino dicitur, Hæc infirmitas non esc ad mortem, sed ut Filius hominis per eam clarificetur. Ecce hoc dicto Lazarus cito moritur: sed tamen per Filium Dei, qui in eo clarificatur, quarto die resuscitatur (Joan. XI, 4, 44). Quod non spatium vitae ejus posuit; sed quod sine mulalionc Dominus disposuit facere, sæpe retrahere simulat, ut partum uxoribus Abraham et Isaac distulit, ut gratius foret. Et Dominus occasiones præstat, ut quod ipse alicui donare cupit, indulgere rogetur. Si ctenim ea quæ non disposuit, aliquis sanctorum rogaverit, nullo modo fieri permittit: ut quod Moyses terram repromissionis ingrederetur (Deut. xxxiv, 4 ); et Paulus ut ab eo angelus Satanæ recederct (II C.or. XII, 8, 9), et petentes non impetraverunt. De omnibus ergo generaliter mortuis tale quid sentitur, quod ideo prima vice moriuotur, ut per illos digni clarificentur. In bit enim octo mortuis, quos divina Scriptura Veteris et Novi Testamenti resuscitalos commemorat, hoc considerandum esi, quod de eorum primo, id est, filio viduue, quem Elias suscitaverat ita refertur: Revertatur, obsecro, anima pueri (III Reg. XVII, 19). De novissimo, id est, de Eutycho in Actibus Apostolorum: Et sublatus repertus est mortuus. Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum, et complexus, dixit, Nolite turbari, anima enim ejus in eo est (Act. xx, 9, 10). Caute utrumque intelligendum est, quod viduæ filius mortuus est, atque anima ejus reverti a Propheta postulatur: alter vero mortuus esi, et in eo cjus esse animam Paulus dixit. In utroque namque Scriptura vera est, quia mentiri non potest. Sed qua ratione recipi potest, ut in membris occultari corporis posset mortui anima? Nisi forte anima, quæ incorporalis est, corpori inesse occulte creditur. Sed quidam intelligendi laborem vitantes, dicunt de Eutycho, quod emittens animam ita mortuus cst, ut post modicum intervallum anima revertente Pauhim dixisse putent, Anima illius in eo tal. Sed tamen Scriptura tacet, si egressa est aut reversa anima. Cæteri vero sex mortui, quibus nec egressæ animae, nec reversæ nuntiantur, sine nlla hic ambiguitate præstant quod mortui sint, ct divina operatione resuscitati sint.