Latin
Book 2, Chapter 1
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Nulli esse dubium arbitror, cum de bonis ct malis quæritur, hoc genus quæstionis ad moralem pertinere disciplinam, in qua isto sermone versamur. Quamobrem vellem quidem, ut tam screnam mentis aciem homines ad haec investiganda deferrent, ut possent videre illud summum bonum, quo non est quidquam melius aut superius, cui rationalis anima pura et perfecta subjungitur. Hoc enim intellecto atque perfecto, simul viderent id esse qui summe ac primitus esse rectissime dicitur. IIoc enim maxime esse dicendum cst, quod semper eodem modo sese habet, quod omnimodo sui simile cst, quod nulla ex parte corrumpi ac mutari potest, quod non subjacet tempori, quod alilcr nunc se habere quam habebat antea, non potest. Id cnim cst quod esse verissime dicitur. Subest enim Luic verbo manentis in se atque incommutabiliter sese habentis naturæ significatio. Hanc nihil aliud quam Deum possumus dicere, cui si contrarium recie quæras, nihil omnino est. Esse eniin contrarium uon habet, nisi non esse. Nulla est ergo Deo natura contraria. Sed quoniam ad hæc contemplanda sauciam ct hebetem nugatoriis opinionibus et pravitate volunlatis acicm mentis afferimus; conemur, quantum possumus, ad qualemcumque tantæ rei notitiam pervenire pedetentim atque caute, non ut videntes, sed ut palpantes soicnt quærere.