Latin
Book 2, Chapter 2
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sæpe atque adeo pcne semper, Manichæi, ab iis quibus hæresim vestram persuadcre molimini, requiritis unde sit malum. Pulatc me nunc primitus in vds incidisse; Impetrem aliquid a vobis, si placet, ut etiam vos deposita paulisper opinione, qua vos isla scire opinamini, rem tantam mecum tanquam rudes indigore tentetis. Percunctamini me unde sit malum; at ego vicissim percunctor vos quid sit malum. Cujus est justior inquisitio? corumne qui quærunt unde sit, quod quid sit ignorant; an ejus qui prius putat esse quærendum quid sit, ut non ignotæ rei (quod absurdissimum est) origo quaeratur 9. Verissime dicitis I. Quis enim ita est mente cæcus, qui nonvidcat id cuiqae generi malum esse, quod contra ejus naturam est? Sed hoc constituto, evertitur hæresis vestra: nulla enim natura malum, si quod contra naturam est, id erit malum. Vos autem asseritis quamdam naturam. atquc substantiam malum esse. Accedit etiam illud, quod contra naturam quidquid est, utique naturæ adversatur, et eam perimere nititur. Tendit ergo id qwod est, facere ut non sit. Nam et ipsa natura nihil est aliud, quam id quod intelligitur in suo genere aliqnid esse. Itaquc nt nos jam novo nomine ab eo quod est esse, vocamus essentiam, quam plerumque substantiam etiam nominamus: ita veteres qui hæc nomina non habebant, pro essentia et substantia naturam vocabant. Idipsum ergo malum est, si præter pertinaciam velitis attendere, deficere ab essentia ct ad id tendere ut non sit.