Latin
Book 1, Chapter 24
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.24.44
Unproofread scanNot analysed yet
Quid de justitia quae ad Deum pertinet? Nonna, cum et Dominus dicat, Non potestis duobus domiule servire (Matth. vi, 24), et Apostolus redarguat cos qui crenturae potius quam Creatori serviunt (Ron: . I, 25); in Veteri Testamento prius dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies? (Deut. vi, 13.) Sed quid opus est hinc plura dicere, cum sententiis talibus ibi plena sint omnia? Hanc ergo justitia vitæ regulam dabit huic amatori de quo sermo est, ut Dco quem diligit, id est summo bono, summæ sapientie, summae paci I, libentissimc serviat; cæteraque omnia partitn subjecta sibi regat, partim subjicienda prasumal. Quæ norma vivendi, ut docuimus, utriusque Testamenti auctoritate roboratur.