Latin
Book 1, Chapter 24
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.24.45
Unproofread scanNot analysed yet
Nec de prudentia diutius disserendum est, ad quam dignoscentia pertinet appetendorum et vitando •rum. Quæ si desit. nihil eorum de quibus jam dictum est, effici potest. Hujus autem suut excubiae atque diligentissima vigilantia, ne subrepente paulatim mala suasione fallamur: unde sæpe Dominus, Vigilate (Matth. xxiv, 42), clamat; et, Ambulate, inquit, dum lumen habetis, ne vos tenebræ comprehendant (Joan. XII. 35). Itemque dicitur: Nescitis quia modicum fermentum totum massam corrumpit? (I Cor. v, 6.) Quid autem proferri manifestius de Yeleri Testamento contra itam dormitatioucm animi potest, per quam fit ut non sentiamus quasi minutatim serpentem perniciem, quam illud quod a propheta dictum est: Qui spernit modica, paulatim decidet? (Eccli. XIX, 1.) De qua seutentia, si opportunum esset festinantibus, copiosissime disputarem I; atque id si a nobis nunc susceptum munus flagitaret, fortasse demonstraremus quam sint alta mysteria, quæ imperitissimi et sacrilegi homines dcridendo, non illi quidem paulatim jam dccidunt, sed magno lapsu præcipites eunt.