Latin
Book 1, Chapter 25
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.25.47
Unproofread scanNot analysed yet
Diligamus igitur Deum cx toto corde, ex tola anima, ext tota mente, quicumque ad vitam æternam pervenire proposuimus. Vita enim æterna est totum præmium, cujus promissione gaudemus: nec præmium potest præcedere merita, priusque homini dari quam dignus est. Quid enim hoc injustius, et quid justius Deo? Non ergo debemus poscere præmium antequam mereamur accipere. Hic fortasse non incongrue quæritur, aeterna ipsa vita quid sit. Scd ejus largitorem potius audiamus: Hæc est, inquit, vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 5) Æterna igitur vita est ipsa cognitio vcrilatis. Quamobrem videte quam sint perversi atque præposteri, qui sese arbitrantur Dci cognitionem tradere, ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. Quid ergo agendum cst, quid quæso, nisi ut cum ipsum quem cognoscere volumus, priuS plena charitate diligamus (a)? Unde illud exoritur, quod ab initio satagimus, nihit in Ecclesia catholica saluorius fieri, quam ut retionem praeccdat auctoritas.