Latin
Book 1, Chapter 25
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.25.46
Unproofread scanNot analysed yet
Quid amplius de moribus disputem? Si enim Deus cst summum hominis bonum, quod negare noa potestis, sequitur profecto, quoniam summum bonum appetere, est bene vivere, ut nibil sit aliud bene vivere, quam tuto corde, tota anima, tota mente Deum diligere: a quo cxistit, ut incorruptus in eo ainor atque integer custodiatur, quod est temperantiæ; et nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis; pulh alii serviat, quod est justitiæ; vigilet in discernendis rebUs I ne fallacia paulatim dolusve subrepat, quod est prudentiæ. Hæc est bominis una perfectio, qua sola impetrat ut vcritalis sinceritate perfruatur: hæc nobis Testamento utroque concinitur, hæc nobis binc atque inde suadetur. Quid adhuc Scripturis, quas ignoratis, calumniamini? Nescitis quanta imperitia lacessatis Libros, quos et soli reprehendunt qui non intelligunt, et soli intelligere nequeunt qui reprehendunt? Non enim cos aul ullus inimicus cognoscere sinitur, aut esse nisi amicus cognitis potest.