Latin
Book 1, Chapter 26
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.26.49
Unproofread scanNot analysed yet
Promat nobis ergo alterum præcecptum ipse Dominus, de vitæ præceptis interrogatus: nan enim contentus fuit uno, qui scifel aliud Deum esse, aliud hominem; al'luc interesse tantum, quantum inter cum qui creavit, ct id quod ad Creatoris similitudinem creatum cst. Dicit crgo secundum præceptum esse: Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 59). Te autem ipsum salubritcr diligis, si plus qnam te diligis Deum. Quod ergo agis tecum, id agendum tum proximo cst; boc est, ut ipse ctiam perfecto amore diligat Dcum. Non cnim cum diligis tanquam teipsum, si non ad id bonum ad quod ipse tendis, adduccre satagis i. Illud est enim unum bonum, quod omnibus tecum tendentibus non fit angustum. Ex boc præcepto nascuntur officia societatis humanæ, in quibus uon crrare difficile est. Agendum autem in primis est, ut benevoli simus, id est, ut nulla malitia, nullo dolo malo adversus hominem utamur. Quid enim homini homine propinquius?