Latin
Book 1, Chapter 26
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.26.50
Unproofread scanNot analysed yet
Aecipc etiam quid Paulus dicat: Dilectio, inquit, proximi, malum non operatur (Rom. XIII, 10 ). Brevissimis utor testimoniis, sed, nisi fallor, idoneis, et quibus susceptæ rei satis fiat: nam quis ignorat quam multa, ct quanti ponderis, verba in illis Libris de charitate proximi usquequaque diffusa siut? Sed cum duobus modis peccetur in homine, uno si laudatur, alio si cum potest non adjuvetur; eaque ipsa sint quibus mali homines esse dicantur, quorum neutrum, qui diligit, facil: satis, opinor, quod volumus demonstrat ista sententia, Dilectio proximi malum non operatur. Et si ad bona pervenire non possumus, nisi mala operari destiterimus, ista sunt quasi cunabula charisatis Dei, quibus diligimus proximum; ut quoniam dilectio proximi malum non operatur, hinc ad illud ascendamus quod dictum est, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia procedunt in bonum (Ibid. VIII, 28).