Latin
Book 1, Chapter 29
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.29.60
Unproofread scanNot analysed yet
Quid boc loco potest diccre impudentissima pertinacia? Non hoc Christum dixissc? Ati! ! Exangelio verba cjus ista conscripta suut. Falsum esse scriptum? Quid boc sacrilogio magis impium reperiri potest? quid ista voce impudentins? quid anda ius? quid sceleratius? Simulacrorum cultores, qui Christi etiam nomen oderunt, nunquam hoc adversus Scripturas illas ausi sunt dicere. Consequetur namque onmium litterarum summa perersio. ct omnium qui memoriæ mandati sunt librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum ost, tanta hominum et temporum consensione firmatum, in hanc dubitationem adducitur, ut ne historiæ quidem vulgaris tidem possit gravitatemque obtinere. Postremo quid de scripturis ullis proferre potaris, ubi mihi uti bac voce non liccai, si contra meam ratiocinationem intentionemque proferatur?