Latin
Book 1, Chapter 29
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.29.61
Unproofread scanNot analysed yet
Illud vcro quis ferre possit, quod nos notissimis ac jam in inanibus omnium Libris constitutis credere vetant, ct iis quæ ipşi proferunt. imperant ut credamus? Si de scriptura dubitandum cst, de qua magis quam quai diffamari non meruit, quæve potuit sub nomine alio tota mentiri? Si istam obdis invito, tat auctoritatis exaggeratione cogis in fidem t; egone de illa, quam constanter latissime divulgatam video, et Ecclesiarum pcr totum orbem dispersarum contestatione munitam, dubitabo miser, et, qnod est miserins, te auctore dubitabo? Cum si exemplaria proferres altera, tenere non dcbercm, nisi ea quæ plurium consensione commendarentur; nunc nibil te profcrente quod conferas, præter inanissimam vocem temeritatisque plenissimam, putabis usque adeo genus humanum esse perversum, ct divinæ providentiæ ope desertum, ut illis Scripturis, non a te prolatas alias quibus redarguantur, sed tua tantum verba præponat? Proferendus est namque tibi alias codex eadem contincus, sed tamcn incorruptus et verior, ubi sola desint ea quæ laic immissa esse criminaris. Ut si, verbi causa, Pauli £pistolam, quæ ad Romanos scripta cst,,i corruptam esse contendis. aliam proferas incorruptam, vel alium codicem potius, in quo ejusdem Apo. stoli eadem Epistola sincera et incorropta conscripts sit. Non faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar: boc cnim solclis dicere; et vcrum dicitis: nibil prorsus aliud suspicabuntur vel mediocriter cordati homines, si hoc feccris. Vide ergo tu ipse quid de auctoritate tua judicaveris; cL intellige utrum tuis verbis contra illas Scripturas credere debeant, si codici, ob boc solum quod abs te profertur, magnæ temeritalis est credere. CAPUT XXX. —Apostrophe ad Ecclcsiam totius sapientiæ magisti am. Doctrina catholicæ Ecclesiæ.