Latin
1.35.78.1 to 1.35.78.17
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.35.78.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
i? . Vos interea quid sævitis, quid excæcamni stu dio partium? Quid tanti erroris longa defensione im plicamini? Fruges in agro, frumenta in arca quxritc apparebunt facile, seseque offerent ipsa quærentibus Quid nimis in purgamenta oculos intenditis? quid ab opimi horti ubertate imperitos homines sepium asperitale terretis? Est certus aditus, quamvis paucioribus notus, qua possit intrari, quem vos aut esse non creditis, aut invenire non vultis Sunt in Ecclesia catbolica innumerabiles fideles qui hoc mundo non utantur, sunt qui utantur tanquam non utentes (1 Cor. VII, 31), ut ab Apostolo dicitur; quod illis temporibus jam probatum est, quibus ad idolorum cultum Christiani cogebantur. Quot enim tunc pecuniosi I homines, quot patresfamilias rusticani, quot negotiatores, I quot militares, quot primates urbium suarum, quot denique senatores, utriusquc sexus, hæc omnia vana et temporalia relinquentes, quibus utique quamvis uterentur, non detinebantur, mortem pro salubri fide ac religione subierunt, demonstraveruntque infidelibus a se potius ilIa omma, quam se ab eis esse possessos. Quid calumniamini, quod fideles jam Baplismalc renovati, procrcare filios, et agros ac domos pecuniamque ullam possidere non debeant? Pertinuit hoc Paulus. Nam quod negari non potest, fidelibus scripsit, post multorum quippc vitiosorum enumerationem, qui l egnum Dei non possidebunt, Et hæc quidem fuistis, inquit, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesn Christi, cl in Spiritu Dei nostri. Ablutos procul dubio, ct sanctificatos nemo nisi fideles, ct cos qui huic mundo renuntiaverint, intelligere audebit. Scd quoniam ostendit quibus scripserit, videamus utrum bis ilia permittat. Ita enim sequitur: Omnia mihi licita sunt, scd non omnia expediunt: omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius radigar potestate. Esca ventri, et venter escis; Deus autem c: has et hunc destruet.