Latin
1.35.78.18 to 1.35.78.39
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 1.35.78.18-39
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus autem non fornicationi, sed Domino, ut Dominus corpori. Deus vero suscitavit Dominum, et nos quoque suscitabit per virtutem suam. An nescitis quoCum corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, efficiam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt cnim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. v! ,ii -20). De quibus autem scripsistis mihi, Bonum est homini mulierem non tangere: propter incontinentiam autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquæque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, aed vir: similiter autcm et vir stri corporis votestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et. terum revertimini in idipsum, ne vos tentet satana propter incontinentiam vestram. lloc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo antem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquique proprium habet donum ex Deo, alias quidem sic, alius vero sic (Ibid. VII. 1-7).