Latin
Book 2, Chapter 10
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 10.19
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam ostendi, ut arbitror, de bonis et malis generalibus, in quantis tenebris et in quanta falsitate versemini; nunc videamus tria illa signacula, quae in vestris moribus magna laude ac prædicatione jactatis. Quæ sunt tandem ista signacula? Oris certe, et manuum, et sinus. Quid est boc? Ut ore, inquit, et inanibus, et sinu castus et innocens sit homo. Quid, si oculis, auribus, naribus peccet? quid, si calcibus hominem afiligat, vel etiam necet? Quomodo istum tenebimus reum, qui nec ore, nec manibus, nec sinu peccavit? Sed cum os, inquit, nomino, omnes seusus qui sunt in capite, intelligi volo; cum autem manum, omnem operationem; cum sinum, omnem libidinem seminalem. Quo ergo vultis perlinere blasphemias? ad os, au ad manum? Est enim operatio ista per linguam. Itaque si uno geMere operationem Omnem concluditis, cur operationem pcduni conjungitis manibus, linguæ separatis? An, quia lingua verbis significat aliquid, eam vultis sejungere ab ea operatione quæ non significandi gratia fit; ita ut deiiniatur signaculum manuum, ab operatione mala, quae non significandi causa est, contineutia? Sed quid facturi estis, si quis peccet significando aliquid manibus, ut fit cum scribimus, vel gestu aliquid quod intelligatur ostendimus? boc enim ori atque linquæ tribuere non potestis, quia uianibus fit. Quid cuim absurdius, quam ut cum tria dicantur signacula, oris, manuum, et sinus, quædam peccata deprehensa in manibus tribuantur ori? Si autem operatio generalis manibus datur, quæ tandem ratio est pedum opernlionem buic addere, linguæ non addere? Videtisne quomodo novitatis appetitio comite errore in magnas deducatur angustias? Tribus namque istis signaculis, quae nova quadam divisione prædicatis, quomodo includatis omnium peccatorum purgationem non invenitis.