Latin
11.20.1 to 11.20.21
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 11.20.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dividite ut vultis, prætermittite quidquid vultis: ea quæ maxime soletis commendare, tracte mus. Ad oris enim signaculum dicitis pertinere, ab omni continerc blasphemia. Est autem blasphermia, cum aliqua mala dicuntur de bonis. Itaquc jnm vulgo blasphemia non accipitur, nisi mala verba de Dco dicere: de hominibus namque dubitari potest; Deus vero sine controversia bonus est. Si ergo ratio con vicerit, neminem de Deu pejora quam vos dicere, ubi. erit memorabile oris signaculum? Docet enim ratio, nee sane recondita, sed in promptu sita et exposita omnium intellectui, sed invicta et eo invictior quod eaip nemo ignorare permittitur, Deum esse incorruptibilem, incommutabilem, inviolabilem, in quem nulla indigentia, nulla imbecillitas, nulla miscria eadeM possit. Usque adeo autem ista omnis anima rationalis communiter sentit, ut etiam vos cum dicuntur, annuatis. II. Sed cum fabulas vestras narrare coeperitis, et corruptibilem, et commutabilem, et violabilem, ct indigentiæ obnoxium, et imbecillitatem admittentem, et a miseria non tutum Deum mira cæcitate possessi suadetis, et mira cæcitate possessis etiam persuadetis. Atque hoc parum est: non. enim corruptibilcm tantum Deum dicitis, sed corruptum, nec et commutabilem, sed commutatum; nec violabilem, sed violatum; ncc qui possit indigentiam pati, sed indigentem; nuc in quem casura sit, sed in quem ceciderit imbecillitas; nec qui niiser esse possit, sed miserum. Animam quippe Deum esse dicitis vel partem Dei. Nec video quomodo Deus non sit, quai pars Dei dicitur: nam et auri pars aurum, et argenti argentum, et lapidis lapis; et, ut ad hæc majora veniamus, pars terræ terra est, et aquae pars aqua, ct aeris aer, et si quid de igne detraxeris, ignem esse non negabis, ct quælibet pars lucis nihil potest esse aliud quant lux. Cur ergo pars Dci nun erit Deus?