Latin
Book 2, Chapter 13
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 13.30
Unproofread scanNot analysed yet
Ita quidem veritas cogit; sed vester error longe aliter canit. Electus enim vester tribus signaculis prædicatus, si quotidie ita vivat, ut hic quem posterius descripsimus, ab uno, et fortasse duobus gravioribus reprehendi potest, damnari autem tanquam signaculi dissignator omnino non potest. Si autein semel cum illo priore ccenaverit, frustoque pernæ vel rancido labra unxerit, et vappa udaverit, solutor signaculi et gehennæ illico destinatus, vestri auctoris sententia, mirantibus vobis, sed tamen consentientibus, judicabitur. Quaeso, relinquite crrorcm; quæso, advertite rationem; quæso, aliquantulum consuetudini obsistite. Quid enim est ista pravitate perversius? quid magis delirum? Quid porro insanius dici aut cogitari potest, hominem boletos, orizam, tubera, placentas, carœnum, piper, laser, distento ventre cum gratulatione ructantem, et quotidie talia requirentem, non invenit i quemadmodum a tribus signaculis, id est a regula sanctitatis excidisse videatur; alium vero fruges vilissimas fumoso obsonio condientem, tantum que hinc assumentem, quantum refectioni corporis sufficit, et tres cyathos vini sustentandæ valetudinis gratia sorbentem, et ab illo victu ad istum transeuntem, certo supplicio præparari?