Latin
Book 2, Chapter 14
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 14.31
Unproofread scanNot analysed yet
At cnim ait Apostolns, Bonum est, fratres, non nianducare carnem neque bibere vinum (Rom. XIV, 21). Quasi veroquisquam nostrum id bonum neget: sed aiu eo fine quem superius commemoravi, secundum quem dicitur, Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Ib. ,XIII, 14): aut cis quos rursus idem Paulus ostendit; id est, aut refrenandae gulae causa, quæ his rebus solet rabidius immoderatiusque raptari; aut ne frater offendatnr, aut ab infirmis idolio communicetur. Eo enim -tempore, quo hæc scribebat Apostolas, mulla immolathia caro in macello vendebatur. Et quia vino etiam libabatur diis Gentium, multi fratres infirmiores, qui etiam rebus his venaiibus utebantur, penitus a carnibus se et vino cohibere malucrunt, quam vel nescientes incidere in eam quam potabant cum idolis communieationem. Propter hos autem etiam ii qui firmiores erant, et hæc majori fide contemnenda judicarant, scientes nihil immundum esse nisi per malam conscientiam, tenentesque illam Dominisententiam, Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 41); tamen propter hos infirmiores, ne offenderentur, ab bis rebus abstinere debebant. Neque hoc suspicione colligitur, sed in ipsis Apostoli Epistolis manifeste invenitur. Vos enim hoc solum nohis dicere soletis, Bonum est, fratres, non manducare earnem, neque bibere vinum; non autem subjungere illud quod sequitur, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Hinc enim elucet quo fine Apostolus hæc præcipiebat.