Latin
Book 2, Chapter 17
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 17.57
Unproofread scanNot analysed yet
Jam quod ponia ipsi non decerpitis, herbamque non vellitis, sed tamen ab auditoribus vestris decerpi et evelli atque afferri vobis jubetis, uon ut iis qui afferunt tantum, sed ut iis etiam quae afferuntur, prodesse possitis, quis bene considerans ullo modo toleraverit? Primo, quia nihil interest utrum ipse scelus admittas, an propter te ab alio admitti velis. Nolle te dicis. Quomodo ergo subvenitur illi divinae Iarti, quæ in lactucis et in porris jacet, si nemo hæc evellat, et ad sanctos purganda deferat? Deinde, tu ipse transiens per eum agrum, in quo tibi jure amicitiæ decerpendi qnod libet potestas datur, si fico videris corvum imminentein, quid facies? Nonne cx opinione tua, ficus ipsa tecum loqui et deprecari miserabiliter videtur, ut cam ipse decerpas, et saucio ventre purificandam resuscitandamque scpelias potius, quim corvus ille devoratam funesto corpori misceat, atque in alias formas illigandam cruciandamque transmittat? Quid te crudelius, si verum est? quid ineptius, si falsum est? quid magis contrarium disciplinae vestræ, si signaculum solveris? quid te inimicius Dei membro, si custodieris?