Latin
Book 2, Chapter 17
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 17.58
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc ex vestra opinione falsa et nugatoria: nam certa et manifesta crudclitas in vobis esse convincitur, ex eodem ipso errore manans. Si quis euim per morbum corpore dissoluto, fessus ab itinere, ac peste scminnimis in via jaceat, nihil valens amplius quam utrumque verba proferre, cui prosit ad stringendum corpus pirum dari, teque transeuntem ut subvenias oret, atque obsecret ut de arbore proxima, a qua nullo humano, nullo denique vero jure prohiberis, pomum afferas homini, post paululum nisi fece. ris morituro; tu vir christianus ct sanctus transibis potius, et hominem sic affectum precantemque deseres, ne arbor plorel dum fructus demitur, et tu signacadi dissolutor ad paenas manichæias destineris. I mores et innocentiam singularem!