Latin
Book 2, Chapter 19
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 19.68
Unproofread scanNot analysed yet
Novem annos totos magna cura et diligentia vos audivi a, uullus mihi electorum innotescere potuit, qui secundum hæc præcepta non aut deprehensus in peccato, aut certe suspicioni subditus fuerit. Multi in vino et carnibus, multi lavantes in balneis inventi sunt. Sed hæc audiebamus. Nonnulli alienas feminas seduxisse approbati sunt, ita ut hinc piane dubitare non possim. Sed sit et hæc magis fama quam verum. Vili ipse non solus, sed cum iis qui parlim jam illa superstitione liberati sunt, partim adhuc opto ut libcrentur; vidimus ergo in quadrivio Carthaginis, in platea celeberrima, non unum, sed plures quam tres electos simul post transeuntes nescio quas feminas tam petulanti gestu adhinnire, ut omnium trivialium impudicitiam impudentiamque superarent. Quod de magna venire consuetudine, atque illosinter se ita vivere satis eminebat, quandoquidem nullus socii prjnsenliam veritus, omnes, aut certe pene omnes eadem teneri peste indicabat. Non enim erant hi ex una domo, sed diverse prorsus habitantes, ex eo loco ubi conventus omnium factus erat, pariter forte descenderant. Nos autem gravitcr commoti, graviter etiam questi sumus. Quis tandem hoc vindicandum, non dicam separatione ab ceclesia, sed pro magnitudine flagitii vehementi saltem objurgatione arbitratus est?