Latin
Book 2, Chapter 19
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 19.69
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec erat omnis excusatio impunitatis illorum quod eo tempore quo conventicula eorum lege publica prohiberentur, nequid laesi proderent, metucbatur. Ubi est ergo quod perpetuam sibi persecutionem in hoc mundo futuram prædicant, eoque se commendatiores haberi volunt, hinc interpretantes quod hic mundus cos odcrit (Joan. xv, 18); et propterea penes se quærendam veritatem affirmantes, quia in promissione Spiritus sancti paracleti dictum est qnod eum mundus iste accipere non possit (ld. XIV, 17). De qua re nOD iste locus disserendi est. Sed certe si perpetua vobis persecutio futura est, usque in sæculi fincm, perpetua erit et hæc dissolutio tantæque turpitudinis impunita contagio, dum tales lxdere formidatis.