Latin
Book 2, Chapter 19
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 19.71
Unproofread scanNot analysed yet
Suspicionibus yero januæ quantae aperiebantur, cum eos invidos inveniebamus, cum avaros, cum cpnlarum exquisitarum avidissimos, cum in jurgiis frequentissimos, cum de rebus exiguis mobilissimos? Non utique arbitrabamur eos temperare posse, a quibus se temperare profitebantur, quando latibula et tenebras invenirent. Duo quidam erant existimationis satis bonae, facili ingenio, atque in illis suis disputationibus principes, nobis amplius quam cæteri familiariusque conjuncti. Quorum unus qui propter studia etiam libaralia nobis arctius adhaerebat, hic nunc ibi esse presbyter dicitur. Hi sibi graviter invidebant, et objiciebat alter alteri, non accusatione manifesta, sed sermone apud quos poterat et susurris, ab eo violenter attentatam cujusdam auditoris uxorem. Ille autem se purgans, interim apud nos alium ejusdem sceleris electum criminabatur, qui apud cumdem auditorcm, quasi amicus fidissimus habitabat: quem quoniam subito ingrediens cum muliere deprehenderat, dicebat mulieri et adultero ab illo inimico atque invido consilium datum, ut illa sibi conflaretur calumnia, ne si quid proderet, crederetur. Angebamur nos, et molestissime ferebamus, quod etiamsi de appetita muliere incertum erat, livor tamen in illis duobus, quibus meliores ibi non inveniebamus, apparebat acerrimus, et alia conjicere cogebat.