Latin
Book 2, Chapter 19
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 19.70
Unproofread scanNot analysed yet
Id etiam nobis responsum est, cum ad ipsos primates detulissemus conquestam nobis esse mulierem quod in conclavi, ubi cum aliis feminis erat, de illarum scilicet sanctitate secura, ingressis electis pluribus, ct ab uno lucerna exstincta, ineertum cujus corum in tenebris appetita esset amplexu, et coacta in flagilium, nisi subsidio clamoris evasisset. Hoc nobis quoque notissimum nefas, de quanta consuctudine venisse arbitrandum est? Et boc factum est ea nocte qua festæ apud vos vigiliae celebrantur. Sed revera etiamsi nullus esset proditionis metus, quis posset damnandum offerre episcopo, qui sic præcaverat ne agnosceretur? Quasi vero non omnes idem crimen involutos tenebat, qui simul ingressi erant. Nam omnibus petulanter jocantibus lucerna exstincta placuerat.