Latin
Book 2, Chapter 19
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 19.73
Unproofread scanNot analysed yet
Talis est namque apud vos opinio de Adam et Eva: longa fabula est, sed ex ca id attingam quod in præsentia satis est. Adam dicitis sic a parentibus suis genitum, abortivis illis principibus tenebrarum, a: maximam partem lucis haberet in anima I, et perexiluam gentis adversae. Qui cum sancte viveret propter exsuperantem copiam boni, commotam tamen in eo fuisse adversam illam partem, ut ad concubitum declinaretur: ita eum lapsura esse atque peccasse, sed vixisse postea sanctiorem. Hic ego non tum de nequam bonine conqueror, qui stupro nefario alienam familiam I, sub habitu electi et sancti viri ad tantum dedecus infamiamque perduxit. Non hoc vobis objicio. Fuerit hoc hominis perditissimi potius quam consuetudinis vestre. Non enim tantum flagitium in vobis. sed in illo arguo. Illud tamen in omnibus vobis quemadmodum ferri et tolerari possit ignoro, quod cum animam partem Dei esse dicatis, asseritis tamcn etiam exiguo admixto malo, majorem ejus copiam ubertatemque superari. Quis enim cum hoc crediderit, et cum libido pulsaverit, non ad talcm defensionem potius, quam ejus libidinis refrenationem compressionemque confugiat?