Latin
Book 2, Chapter 20
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 20.74
Unproofread scanNot analysed yet
Quid amplius dicam de moribus vestris? Dixi qune ipse compererim, cum in ca essem civitate ubi ista commissa sint. Romae autem me absente quid gestum sit, totum longum est explicare. Dicam tamen brevi. Eo enim res erupit, ut occulta esse non posset absentibus: et ego quidem postea Romæ cum essem, omnia vera me audisse firmavi; quamvis tam familaris et mihi prohatus, qui præsens erat, ad me rem pertulerat, ut omnino dubitare non possem. Nam quidam vester auditor, in illa memorabili abstinentia nihilo electis cedens, qui et liberaliter institutus esset, et vestram sectam copiose vellet et soferct defendere, molestissime ferebat quod ei vage pessimeque habitautium passimque viventium electorum mores perditissimi sæpe dispatanti objiciebantur. Cupiebat itaque. si fieri posset, omnes qui secundum illa præcepta vitam degere parati essent, congregare in domum suam, ct suis sumptibus sustinere. Erat enim ct non mediocris pecuniæ contemptor, et non mcdiocriter pecuniosus. Querebatur autem impediri tantos conatus sues episcoporum dissolutione, quibus adjuvantibus implerc debebat. Interea, vester episcopus quidam, homo plane, ut ipse expertus sum, rusticanus atque impulitus, sed nescio quomodo ea ipsa duritia severior in custodiendis bonis moribus videbatur. Hunc diutissime desideratum et aliquando præsentem arripit istc, exponit homini voluntatem suam: laudal ille atque consentit, placet ut in domo ejus prior ipse incipiat habitare. Quod ubi factum est, eo congregati sunt electi omnes, qui Romæ esse potuerunt. Proposita cst vivendi regula de Manichæi epistola: multis inlotcrabite visum est; abscesserunt: remanscrunt tamen pudore non pauci. Cæpit ita vivi ut placucrat, et ut tanta praescribebat aucteritas: cum interim auditor ille vehementer omnes ad omnia cogeret, neminem tamen ad id quod non prior ipse susciperet. Interra rixæ inter electos oriebantur creberrimæ, objiciebantur ab invicem crimina, quæ ilia omnia gemens audiebat, dabatque opcram ut scipsos in jurgando incautissime proderent: prodebant nefanda et immania. Ibi cognitum est quales essent, qui tamen inter caeteros vim præceptorum illorum subeundam sibi esse putaverunt. Jam de cæteris quid suspicandum erat, aut quid potius judicandum? Quid plura? Coacti aliquando murmuraverunt sustineri illa mandata non posse: inde in seditionem. Agebat auditor causam suam compiexione brevissima, aut illa omnia esse servanda, aut illum qui talia sub tati conditione præcepisset, quæ nullus posset implere, stultissimum existimandum. Vicit tamen, non enim aliter poterat, unius sententiam effrenatissimus plurium strepitus. Postea etiam ipse cessit episcopus, et cum magno dedecore aufugit: cujus sane cibi præter regulam clanculo accepti, et sæpe inventi ferebantur, cum ei de proprio sacculo diligenter occultato pecunia copiosa suppeteret.