Latin
Book 2, Chapter 20
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 20.75
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc si falsa esse dicitis, nimis apertis et pervulgatis rebus obsistitis. Sed utinam hoc dicatis. Cum enim sint ista manifesta, et iis qui scire voluerint cognitu facillima, intelligitur quam vera dicere soleant qui hæc vera csse ncgaverint. Sed aliis defensionibus utimini, quas ego non improbo. Aut enim dicitis aliquos qui vestra præcepta custodiant, nec cos aliorum criminibus debere perfundi; aut non oportere omnino quæri quales sint homines, qui vestram sectam profitentur, sed qualis sit ipsa professio. Quorum ego utrumque cum admisero (quanquam lice illos fidos mandatorum observatores demonstrare, nec ipsam hairesim a tot et tantis nugis atque sceleribus purgare possitis), illud tamen a vobis magnopere requiram, cur maledictis insectemini Christianos catholici nominis, quorumdam inlucntes perditam vitam; cum de vestris hominibus haberi quæstionem, aut impudenter recusetis, aut impudentius non recusetis, velitisque intelligi in tanta vestra paucitate latere nescio quos, qui sua præcepta custodiunt, et in tanta Catholicæ multitudine non velitis?