Latin
Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Primo enim quæro, unde doccatis in frumentis, ac legumine, et oleribus, et floribus, ct pomis inesse istam nescio quam partem Dei. Ex ipso coloris nitore, inquiunt, et odoris jucunditatc, et saporis suavitate manifestum est: quæ dum non habcni putria, eodem bono sese deserta esse significant. Non pudet Deun naso et palato inventum putare? sed hæc omitto. Latine enim vobis dicam, et, ut dici assolet, multum cst ad vos. Illud potius qualicumquc mente intelligendum fuit, si colore apparct in corporibus boni præsentia firmum animalium, quod ipsarum etiam carnium purgamentum est, diversis nitere coloribus, alias candido, plerumque aureolo, et aliis hujusmodi, quos in pomis et floribus velut testes Dei præsentis atquo inhærentis accipitis. Quid tandem causSæ est, quod ruborem in rosa indicem abundantis boni esse perhibetis, et cumdem damnatis in sanguine? Cur in viola eumdem colorem amplectimini, quem in choleribus 1, in morbo ietericorum, in infantis dcniqnc fimo aspernamini? Cur nitorem atque fulgorem olei, clamaro copiam coadmixti boni arbitramini, et ad id purgandun, fauces ct ventrem paratis; de pingui autern carne simillimi fulgoris destillantibus guttis labra contingere formidatis? Cur de thesauris Dei melonem putatis aureum esse; et pernæ adipem rancidam, vel ovi mcdium non putatis? Cur vobis candor in lactucis prædicat Dcum, in lacte non prædicat? De coloribus enim adhuc loquor, in quibus (ut omittam cetera), unius pavonis pennis et plumis, quæ cerlc de concubitu et carne nascuntur, nulla potestis vestita floribus prata conferre.