Latin
Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 40
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si et odore invenitur hoc bonum, nonnullorum animalium carnibus miri odoris conficiuntur unguenta. Cibi denique ipsi, qui cnm carnibus meliusculis concoqul solent, multo jucundius oleut quam si cis caro defuisset. Postremo si suavius olentia mundiora judicatis, qnodam luto vesci avidius, quam cisterninam aquam bibcredcbuistis; quia perfusa imbri terra siccior, narcs miro odore permulcet, meliusque olcl tale lutum, quam si exciperetur pluvia purior. Quod si saporem opus est attestari, ut cognoscamus habitare in corpore aliquid Dei, magis habitat in dactylis et melle quam in carne porcina, sed magis in carne porcina quam in faba; magis in fico quam in ficato, ecce eoncedo; sed ct vos concedite, magis in ficato quam in bela. Quid quod ista rationc cogimini confiteri, quasdam stirpes, quas certe omnes mundiorcs vultis quam carnem I ex ipsa carne accipere Deum, si sapore Deus immixtus agnoscitur? Nam et olcra sapidiora fiunt cocta cum carnibus: ct herbas quibus pecora p:. scuntur, gustare non possumus; conversas autem in succum iactis, ctcolorc præstantiores, et sapore commodissimas judicamus. 'i. An bona tria simul ubi fucrint, id est color bonus ct odor et sapor, ibi esse majorem boni partem putatis? Nolite ergo flores tantopere mirari atque laudare, quos judicandos ad tribunal palati non potestis admitterc. Nolite portulacam saltem carnibus anteponere, quæ ab liis coctis et colore et sapore et odore superatur. Porcellus assus (hoc enim cogitis, ut de bono et de malo, non scriptoribus et librariis t sed coquis et dulciariis ministris vobiscum potius disseramus): porcellus ergo assus et colore nitidus, et odore blandus, et sapore jucundus est: habetis perfectum divinæ substantiæ inhabitantis indicium; trino testimonio vos invitat, ct purgari vestra sanctitate desiderat. Invaditc, quid cunctamini? quid contradicere paratis? Colore solo lenticulam flmus vincit infantis, odore solo assa offella superat mitem ac viridem ficum, sapore solo hædus occisus herbam, quam vivus pascitur, vincit: inventa est etiam caro, cujus causa his simul tribus testibus adjuvetur. Quid quæritis amplius? aut quid dicturi estis? Cur vos epulantes immundos faciant pulpamenta, et disputantes hæc portenta non faciant: præsertim cum solis istius radius, quem vos certe et carnibus omnibus et frugibus anteponitis, nec oleat, nec sapiat, sed tantummodo inter cætera corpora, præstantia fulgcutissimi coloris, emineat; qui vos magnopere hortatur, atquc adeo cogit invitos, ut inter documenta commixti boni, nihil coloris nitori præferatis?