Latin
Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 43
Unproofread scanNot analysed yet
Quid igitur restat, nisi ut dicere desinatis, habere vos idoneos judices oculos, nares, palatum, quibus divinæ partis præsentiam in corporibus appronetis? His autem remotis, unde docebitis non modo majorem partem Dei in stirpibus esse quam in carnibus, sed omnino esse aliquid ejus in stirpibus? An pulchritudo vos movet, non quæ in suavitate coloris est, sed quæ in partium congrucntia? Utinam hoc esset. Quando enim corporibus animantium, in quorum forma paribus paria membra respondeant, auderetis distorta ligna conferre? Sed si corporalium sensuum testimoniis delectamini, quod necesse est iis qui vun essentiæ mente videre uon possunt, quomodo probatis per moram temporis, et per obtritiones quasdam, fugere de corporibus substantiam boni, nisi quia inde discedit Deus, ult asseritis, et de loco in locum migrat? Plenum est dementiae. Verumtamen signa vos ad istam sententiam et indicia, quantum existimare possum, nulla duxerunt. Multa cnim carpta de arboribus vel evulsa de terra, antequam ad cibum nostrum veniant, interpositione aliqua temporis meliora redduutur; ut porri ct intiba, lactucæ, uvae, mab, ficus, et quaedam pira: et multa præterea quae et colorantur melius, dum non statim ut decerpta fuerint, absumuntur, et corpore capiuntur salubrius, et sapiunt in oreconditius: quæ tanta commoditas et suavitas inesse his rebus minime deberet, si secundum vc tram sententiam, tanto desertiora bono flerent, quanto diuturnius reponuntur, postquam a terra quasi a matre separata sunt. Caro ipsa pridie occisorum animalium profecto est jucundior atque commodior: non autcm ita esse oportebat, si, ut asseritis, plus haberet boni, eo die recens animante interempto, qnam postridie cum divinae substantiae major fuga facta esset.