Latin
Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 44
Unproofread scanNot analysed yet
Vinum vero vetustate purius meliusque fieri quis ignoret? nec ad pervertendos sensus redolcntius 1, ut putatis, sed ad vegctandum corpus utilius: tantum adsit modus, quem in omni re dominari decet. Nam musto recentiore perversitas sensuum citius solet accidere: ita ut si aliquando in lacu remanserit, aliquantumque ferbuerit, intuentes desuper percussu cerebro præcipites agat, et nisi aliquo modo StAveniatur, exstinguat. Jam quod ad valetudinem attinet, inflari eo corpora pernicioseque distendi, quis abnuat' Num ideo tanta incommoda insunt, quia plus habet boni; properea ista in vini vetustate non sunt, quia divinae substantiæ pars magna discessit? Absurdum est dicere; vobis praesertim qui præsentiam partis Dei, oculis, naribus, palato, cum hi sensus bene afficiuntur, judicatis. Jam vero quæ tanta pcnersio est, vinum putare fel principum tenebrarum, et uvis comcdendis non parcere? Magisne inerit illud fel cum in cnpa, quam cum in acinis fuerit? Quod si bono discedente quasi meracius remanet uialum, et id temporis mora contingit; non oportebat easdem uvas suspensas atque servatas fieri mitiores, dulciores, salubriores: neque ipsum vinum quod supra dictum est, et amissa luce liquidius atque luculentius, ct salutifera substantia discedente salubrius.