Latin
Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 47
Unproofread scanNot analysed yet
Quid cætera persequar, quæ omnia dici nec facile cat, nec necessarium? Cui enim non occurrit, quam multa cocta suaviora et salubriora sint? Quod non deberent, si, ut opinamini, hujuscemodi commotionibus desecruntur bono. Nihil vos prorsus invenire arbitror, unde istis corporis sensibus approbctis, idco carnes immundas esse, atque animas inquinare vescentium, quod carptæ fruges post multas commotioncs vertantur in carnem; præsertim ciun et vetustatem corruptionemque aceti, putetis vino esse mundiorcm, et carocnum quod bibitis, nihil aliud quam coctum vinum esse vidcamus, quod vmo dcberet esse sordidius, si motibus et coctionibus de rebus corporeis membra divina discedunt. Si autem nou ita est, non est cur at tremini fruges, cum carpuntur, reponuntur, tractantur, coquuntur, digeruntur, fugiente bono descri, ct propterea sordidissimam creandis corporib us præbere materiain.