Latin
Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 46
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si commotione et subactione et attritione harum rerum, fugæ cccasioncm invenit divina illa natura, mu! ta vos similia redarguunt, quæ fiunt movendo meliora. Hordei quidam succo vinum imitantur, quod movendo fit optimum. Sane, quod minime pra'tcreundum est, boc genus potus citissime inebriat: nec tamon unquam succum hordei, fel principum esse dixistis. Farina parciore aqua perite contrahitur paulo durius, ut subigendo fiat melior, et quo dici perversius nihil potest, luce fugiente candidior. l'astillarim mella diu subigit, ut ad illum candorem porreniant, et minus noxiam mitioremque dulcedinem: hoc quomodo eveniat bono discedente, disserite. Quod si non visu et odoratu et gustu, sed auditu etiam delectato præsentiam Dei placet probare, caro citharis nervos, et tibiis ossa largitur; quæ siccata et attrita et torta sonora redduntur. Ita dulcedo musica, quam de divinis regnis venisse contenditis, nobis mortuarum carnium sordibus exhibetur, ct tempore arefactis, et attritione tenuatis, et tortione ditentis: quibus afflictationibus etiam de rebus viventibus divinam substantiam fugcre prædicatis; qnod etiam dccoctione earum accidere dicitis. Cur ergo dixati cardui minimc obsunt valetudini? Virum ab eis dum ita coquuntur, Dcum an partem Dei discedere existimandum est1?