Latin
Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 49
Unproofread scanNot analysed yet
An quia carnes aluntur arboribus, arbores autem carnibus non aluntur, idcirco arbitramini illarum quam nostra corpora esse meliora? Non consideratis rem tam in promptu sitam, arbusta lætiora et fecundiona. segetesque pinguiores alimento stercomm fieri, corn vos in accusatione carnis nihil gravius vobis dicere vidcamini, quam cum dicitis esse stercorum domum. Hinc ergo aluntur ea quae vobis munda sunt, quod in ea re quæ vobis immunda est, multo esse immundius prædicatis. Qnod si carnem ob huc asper namini, qnod post concubitum nascitur, vermium vos caro delectet, qui in pomis, lignis, in terra ipsa denique sine ullo concubitu tam multi magnique nascuntur. Sed nescio quae Ista simulatio est. Nnm si TobIs propterea displiceret caro, quod patris ntque matris commixtione formatur, non illos principes tenebrarum de frutlibns arborum suarum natos fuisse diceretis, quos certe amplius aspernamini qnam carnes, quas gustare non vultis.