Latin
Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 50
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quod opinamini omnes quidcm animas animalium de parentum cibis vcnire, a quibus carceribus vos liberare gloriamini divinam substantiam, quae in vestris tenetur alimentis, nimium contra vos, et ad carnes edendas vos instantissime impellit. Cur enim animas, quas illigaturi sunt corpori qui carnibus epulantur, non præoccupindo et vescendo liberatis? Sed, inquit, non de carnibus aliquid ab eis bonæ partis illigatur, sed de frugibus quas com carnibus sumunt. Quid ergo dis animis lconum, quorum cibus sola caro est, respondendum videtur? Bibunt, inquit, et idco anima illa de aqita tracta carnique implicata est. Quid de innumcrabilibus avibus? quid de ipsis aquilis dici potest, quae non nisi carne pascuntur, nec ullo potu indigent? Certe hic deficitur, et quid responderi possit non invenitur. Si enim anima de cibis venit, et sont animalia fetum gignentia, quorum ct nullus potus, et cibus sola sit caro, cst in cane anima, cui purgandae more vestro subvenire deberetis vescendo carnem. Nisi forte porcum, quod et frugibus alitur, et aquam bibit, animam lucis hahere arbitramini; aquide vcro, cui snl maxime congruit, tenebrarum animam, quia sola carne vivit, inesse defenditis.