Latin
Book 2, CAPUT XVI.— Aperit portentosa Manichæorum mysteria
Augustine, De Moribus Ecclesiae Catholicae et de Moribus Manichaeorum 51
Unproofread scanNot analysed yet
rerum angustias, o incredibiles absurditates! in quas profecto non incidissetis, si a vanissimis labulis alieni, hoc ad continentiam ciborum sequeremini qnod veritas probat; ut concupiscentiæ corrcendæ gratia, non vitandæ immunditiæ quæ nulla est, deliciosas escas respuendas judicaretis. Nam si quis etiam rerum naturam vimque animsect corporis unnus intuens, vobis concedat animam coinquinari de obsonio, multo magis eam tamen immundam fieri cupiditate conceditis. Quæ ergo ratio est, vel potius amentia, de numero clectorum hominem pellere, qni forte carnem valetudinis causa, nulla cupiditate 'gustaverit: si autem piperata tubera voraciter edere concupierit, immodestiæ tantum forte possitis reprelicndere, non autem ut corruptorem damnare signaculi? Ita fit ut in electis vestris esse non possit, qui proditus fuerit, non concupiscendo, sed medendo partem aliquam ca nasse gallinæ: esse autem in iis possit qui vehementer cumiphas, et alia placenta carne carentia desiderasse se ipse prodiderit. Tenetis ergo cum quem cupiditas sordibus mergit, quem vero ipse cibus, ut arbitramini, maculat, non tenetis, cum inquinationem de concupiscentia quam de obsonio longe mnjorem ficri fateamini, complectentes tamen cum qui conditis suavissime frugibus imminet inhians, sescque non tenet: excludentes cum qui quaslibet epulas hominum comprimendæ famis causa sine ulla cupiditate paratus sumere, et paratus amittere, indifferenter capit. En miri mores, en egregia disciplina, en memorabilis temperantia!